ANTHERMUS

ANTHERMUS
ANTHERMUS
Chius, Micciadis fil. Malae nepos, sculptor insignis, cuius filii Bupalus et Anthermus clarissimi in ea scientia fuêre, Hipponactis Poetae aetate, cuius imaginem, quod illi notabilis foeditas vultûs fuit, lasciviâ iocorum proposuêre ridentium circulis. Quod Hipponax indignatus, amaritudinem carminum distrinxit in tantum, ut credatur aliquibus ad laqueum eos compulisse, quod falsum est. Complura enim in fimitimis insulis simulacra postea fecêre, sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen, Non vitibus tantum conseri Chium, sed et operibus Anthermi filiorum. Verba sunt Plinii l. 36. c. 5. Iidem Dianae simulacrum eâ arte concinnârunt, ut templum ingressis subtriste, egredientibus vero laetum appareret. Idem Ibid. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • АНФЕРМ —    • Anthermus,          см. Sculptores, Скульптуры 3 …   Реальный словарь классических древностей

  • MARMOR — I. MARMOR apud Taprobanitas in pretio, ut et testudines, haud secus ac apud Romanos, inter instrumenta nitidioris et elegantioris vitae. Et quidem apud hos L. Crassus Orator primus peregrini marmoris columnas habuit, in Palatio, Hymettias tamen… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MICCIADES — Sculptor insignis, apud Plinium l. 36. c. 5. ubi nobilitates operum et artificum in marmore CCXVI. recenset, Cum ii essent, (Dipoenus et Scyllis, qui marmore scalpendô primi omnium inclaruisse dicuntur cap. praec.) iam fuerant in Chio insulla… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Catantopinae — Catantopinae …   Wikipédia en Français

  • BUPALUS — pictor fuit apud Clazomenas Asiae civitatem, qui cum Anthermo, circa Olymp. 60. Hipponacten Poetam deformem pro risu depinxit, quô ille furore commotus, tali eum carmine perculit ut se laqueô suspenderet. Horat. Epod. 6. v. 13. Qualis Lycambe… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”